monumenta.ch > Augustinus > 46
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM XLVII. SERMO AD PLEBEM.

IN PSALMUM XLVI. SERMO AD PLEBEM. APPARAT EINBLENDEN

1 Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis aliquam, adiuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur.
2 Titulus Psalmi sic se habet: In finem pro filiis Core, Psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intelligamus, et agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tanquam speculo proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam Core nomine, sic enim vocabatur aliquis homo: verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus loqui ad quosdam, qui non valde intelliguntur filii esse illius unius hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum est iam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus, et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis. Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco Calvariae crucifixum. Proinde qui crucem eius irrident, a daemonibus tanquam a bestiis devorantur. Nam significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes, Ascende calve, ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos pueros ab ursis exeuntibus devorari. Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem Domini: Iudaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tanquam ipsi dicebant sensu puerili, non intelligentes quid loquerentur, Ascende calve. Quid est enim, Ascende? Crucifige, crucifige. Proponitur enim pueritia ad imitandum humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem. Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando vocavit ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum . Propositum exemplum pueritiae ad cavendam fatuitatem ab Apotolo est: Fratres, nolite pueri esse sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis. Pro filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus eum tanquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur.
3 Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus Iudaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta est, ut pueri insensati clamarent, Calve, calve; atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret. Insultent ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant, Calve, calve: vos autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco, Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei. Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: iubilate Deo in voce exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene; quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae operentur. Iubilate Deo in voce exsultationis.
4 Quoniam Dominus excelsus terribilis. Excelsus ille, quasi irrisibilis descendendo, ascendendo in coelum factus est terribilis. Rex magnus super omnem terram. Non tantum super Iudaeos: nam et super illos rex. Inde enim et Apostoli crediderunt, inde et multa millia hominum res suas vendiderunt, et pretia ad pedes Apostolorum posuerunt : et impletum est in illis, quod erat in titulo crucis conscriptum, Rex Iudaeorum. Rex est enim et Iudaeorum. Sed parum est Iudaeorum. Omnes gentes plaudite manibus: quoniam rex omnis terrae Deus. Non enim illi sufficit unam gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Rex magnus super omnem terram.
5 Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quas subiecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte Iudaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus subiecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in gentibus, qui a suis civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum, Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris? Nescio. Mirum si Apostoli tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus iaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in Ecclesia, nonne subiecit plebes et gentes sub pedibus nostris?
6 Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Iacob elegit nobis haereditatem suam Iacob. Duo fratres erant EsaĆ¼ et Iacob; in utero matris ambo confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est maiori, et dictum est, Duo populi sunt in utero tuo, et maior serviet minori. Per omnes gentes maior, per omnes gentes minor: sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; maior in superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus Iudaeorum fuit, ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere. Sed quia dictum est, Maior serviet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est EsaĆ¼, et posterior natus est Iacob: sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit lenticulam, et ait illi frater eius, Si vis ut dem tibi, da mihi primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritualiter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam. Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Iudaeorum, de quo dictum est, Conversi sunt corde in Aegyptum, lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit.
7 Ascendit Deus in iubilatione. Ipse ille Deus noster Dominus Christus ascendit in iubilatione. Dominus in voce tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Iudaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in iubilatione. Quid est iubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba non sufficiebant, restabat iubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim, Sicut tuba exalta vocem tuam. Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde iubilantes: et vox iam tubae in clara voce Angelorum, Viri Galilaei, quid statis? Hic est Iesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Iesus. Ante se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt. Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Iesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio iubilationis, tanquam mente alienatis, loquuntur Angeli, Ipse est Iesus. Quasi, Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et sepulto spem vobis perdidisse putabitis; ecce ipse est Iesus. Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum : tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, iam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia videtis hic vos.
8 Psallite Deo nostro, psallite. Quem tanquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David, Deus Dominus David, ex Iudaeis carnem habens: quorum patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Iudaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste Christus, qui est ex Iudaeis secundum carnem? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Deus ante carnem, Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante terram Deus, unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite.
9 Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Iudaea Deus : nondum filiis Core dicebatur, Omnes gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Iudaea, rex omnis terrae Deus est. Iam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias, Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur. Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite intelligenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intelligenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intelligenter. Gentes, unde vocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis; sed non intelligenter. Si intelligenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intelligenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus, forte contemneremus. Nam et Christum Iudaei visum contempserunt, non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est, Psallite intelligenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus.
10 Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, iam videmus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes eius sancta? Forsitan coeli; et bene intelligitur. Ascendit enim Christus, sicut novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris : inde eum venturum exspectamus ad iudicandos vivos et mortuos. Sedet super sedem sanctam suam. Coeli sunt sedes sancta eius? Vis et tu esse sedes eius? Noli putare te esse non posse: para illi locum in corde tuo; venit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia. Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia? Anima iusti, sedes sapientiae. Si ergo anima iusti sedes est sapientiae; sit anima tua iusta, et eris regalis sella sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui bene agunt, secundum charitatem piam conversantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse iubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa iubet membris. Anima enim tua iubet membro tuo, quo moveatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et iubet ipsa membris tanquam famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam.
11 Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob. Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Iudaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine paterno, gerentes eius carnem, non tenentes eius fidem; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Item quid dixit illis Ioannes venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum Ioannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies, inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne eius progenitos? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides, dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum: Gentium principes, non unius populi principes, sed principes populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham.
12 Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo Evangelium cum legeretur audistis. Erat enim Centurio habens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum. Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum eius qui periculose infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Tanquam diceret, Si ego sub potestate constitutus iubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes iubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et iam intus erat in corde eius: iam erat anima eius sedes illius, iam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Et sicut alius evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. Iste enim Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis, qui ad se invitaret Deum. Admirans Iesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Iudaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad cognationem Israel: venient multi quibus dixit, Omnes gentes, plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Iudaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium. Damnabuntur in tenebras exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic, Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham.
13 Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei, vitis illa Dei, de qua dicitur, Iudicate inter me et inter vineam meam, ibunt in tenebras exteriores, non recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob, non conveniunt cum Deo Abraham. Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis. Debet autem homo de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster. Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, charitatem, pietatem; quia vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XLV. SERMO AD PLEBEM. <<<     >>> IN PSALMUM XLVII. SERMO AD PLEBEM.
monumenta.ch > Augustinus > 46